

Esdrae Liber Primus*
Caput 3: Versus 1
Jamque venerat mensis septimus.[BEDA in Esdram, tom. 2.]Qui apud nos October prae caeteris legali observatione solemnis, in quo etiam celebrata est dedicatio templi. Congrue ergo cum primo civitates suas intrassent et mansiones sibi providissent, mox in Jerusalem confluxerunt, et altare construxerunt, et eo tempore quo templum cum altari et omnibus vasis olim consecratum est, et quo ad diem consecrationis annuatim venire solebant.Mystice. Septimus mensis gratiam Spiritus sancti significat. In hoc mense post captivitatem de civitatibus nostris in Jerusalem convenimus, cum ablatas sordes vitiorum post inchoationem bonorum operum majore ejusdem Spiritus gratia illuminamur, et in amore supernae pacis, quae in vera unitate est, accendimur. Jerusalem enim visio pacis dicitur.